|
LIBER NEHEMIAE
1 1 Verba Nehemiae filii Hacha liae. Et factum est in mense
Ca sleu, anno vicesimo, et ego eram in castro Susan. 2 Et venit Hanani
unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda; et interrogavi eos de
Iudaeis, qui salvati erant et supererant de captivitate, et de Ierusalem.
3 Et dixerunt mihi: Superstites, qui supererant de captivitate ibi
in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus
Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne . 4
Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus multis;
ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli. 5 Et dixi: Quaeso,
Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis
pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata
tua; 6 fiat auris tua auscultans, et oculi tui aperti, ut audias
orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie, die et nocte pro filiis
Israel servis tuis, et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus
peccaverunt tibi. Ego quoque et domus patris mei peccavimus, 7
delinquentes deliquimus contra te et non custodivimus praecepta et mandata
et iudicia, quae praecepisti Moysi famulo tuo. 8 Memento verbi, quod
mandasti Moysi servo tuo dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam
vos in populos; 9 si autem revertamini ad me et custodiatis praecepta
mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extrema caeli, inde
congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum
ibi. 10 Ipsi enim sunt servi tui et populus tuus, quos redemisti in
fortitudine tua magna et in manu tua valida. 11 Obsecro, Domine, sit
auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum
tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie
et da ei gratiam ante virum hunc . Ego enim eram pincerna
regis.
2 1 Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis
regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus
coram eo. 2 Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te
aegrotum non videam? Nihil est aliud nisi tristitia cordis . Et timui
valde 3 et dixi regi: Rex, in aeternum vive! Quare non maereat
vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrum meorum deserta est, et portae
eius combustae sunt igne? . 4 Et ait mihi rex: Pro qua re postulas?
. Et oravi Deum caeli 5 et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et
si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudaeam ad
civitatem sepulcrorum patrum meorum, et aedificabo eam . 6 Dixitque
mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: Usque ad quod tempus erit iter
tuum, et quando reverteris? . Et placuit regi mittere me; et constitui ei
tempus. 7 Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistulae dentur mihi
ad duces regionis trans flumen, ut me transire permittant, donec veniam in
Iudaeam; 8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi
ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et
domus, in qua habitabo . Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super
me. 9 Et veni ad duces regionis trans flumen dedique eis epistulas
regis. Miserat autem rex mecum principes militum et equites. 10 Et
audierunt Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et contristati
sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem
filiorum Israel. 11 Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus. 12
Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid
Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non
erat mecum, nisi animal cui sedebam. 13 Et egressus sum per portam
Vallis nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam
murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne. 14 Et
transivi ad portam Fontis et ad piscinam Regis, et non erat locus iumento
cui sedebam, ut transiret. 15 Et ascendi per torrentem nocte et
considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum. 16
Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et
Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis, qui
faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram. 17 Et dixi eis:
Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et
portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et
non simus ultra opprobrium . 18 Et indicavi eis quod manus Dei mei
bona esset super me et verba regis, quae locutus esset mihi, et dixerunt:
Surgamus et aedificemus! . Et confortatae sunt manus eorum in bonum.
19 Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et
Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: Quae est
haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis? . 20 Et
dedi eis responsum dicens: Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos
servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius
et memoria in Ierusalem .
3 1 Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius
sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis; contignaverunt eam et
statuerunt valvas eius et usque ad turrim Meah et turrim Hananeel. 2
Et iuxta eos aedificaverunt viri Iericho, et iuxta eos aedificavit Zacchur
filius Imri. 3 Portam autem Piscium aedificaverunt filii Asnaa; ipsi
contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes. 4 Et
iuxta eos restauravit Meremoth filius Uriae filii Accos, et iuxta eum
restauravit Mosollam filius Barachiae filii Mesezabel, et iuxta eum
restauravit Sadoc filius Baana, 5 et iuxta eum restauraverunt
Thecueni; optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini
sui. 6 Et portam Veterem restauraverunt Ioiada filius Phasea et
Mosollam filius Besodia; ipsi contignaverunt eam et statuerunt valvas eius
et seras et vectes. 7 Et iuxta eos restauraverunt Meltias Gabaonites
et Iadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, qui erant ad solium
ducis, qui erat in regione trans flumen; 8 et iuxta eos restauravit
Oziel filius Araia de aurificibus, et iuxta eum restauravit Hananias de
pigmentariis et firmaverunt Ierusalem usque ad murum latiorem. 9 Et
iuxta eum restauravit Raphaia filius Hur, princeps dimidiae partis vici
Ierusalem; 10 et iuxta eum restauravit Iedaia filius Haromaph contra
domum suam, et iuxta eum restauravit Hattus filius Hasabneia. 11
Alteram partem restauravit Melchias filius Harim et Hassub filius
Phahathmoab usque ad turrim Furnorum. 12 Et iuxta eos restauravit
Sellum filius Alohes, princeps mediae partis vici Ierusalem, ipse et
filiae eius. 13 Portam Vallis restauravit Hanun et habitatores Zanoa;
ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et
mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii. 14 Et portam
Sterquilinii restauravit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethcharem;
ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes. 15 Et
portam Fontis restauravit Sellum filius Cholhoza princeps pagi Maspha;
ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et
murum piscinae Siloae iuxta hortum regis et usque ad gradus, qui
descendunt de civitate David. 16 Post eum restauravit Nehemias filius
Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulcra David et
usque ad piscinam, quae repleta est, et usque ad domum Fortium. 17
Post eum restauraverunt Levitae, Rehum filius Bani; iuxta eum restauravit
Hasabias princeps dimidiae partis vici Ceilae pro vico suo; 18 post
eum aedificaverunt fratres eorum Bavai filius Henadad princeps dimidiae
partis vici Ceilae. 19 Et restauravit iuxta eum Ezer filius Iesua
princeps Maspha mensuram alteram contra ascensum armentarii in
angulo. 20 Post eum restauravit Baruch filius Zachai mensuram alteram
ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni. 21 Post eum
restauravit Meremoth filius Uriae filii Aecos mensuram secundam a porta
domus Eliasib usque ad extremitatem domus Eliasib. 22 Et post eum
restauraverunt sacerdotes viri de campestribus. 23 Post eos
restauravit Beniamin et Hassub contra domum suam; post eos restauravit
Azarias filius Maasiae filii Ananiae iuxta domum suam. 24 Post eum
restauravit Bennui filius Henadad mensuram alteram a domo Azariae usque ad
angulum et flexuram. 25 Phalel filius Ozi contra angulum turris, quae
eminet de domo regis excelsa in atrio carceris; post eum Phadaia filius
Pharos restauravit 26 usque contra portam Aquarum ad orientem et
turrim, quae prominebat. 27 Post eum restauraverunt Thecueni mensuram
alteram a regione contra magnam turrim eminentem usque ad murum
templi. 28 Sursum autem a porta Equorum restauraverunt sacerdotes,
unusquisque contra domum suam. 29 Post eos restauravit Sadoc filius
Emmer contra domum suam; et post eum restauravit Semeia filius Secheniae
custos portae orientalis. 30 Post eum restauravit Hanania filius
Selemiae et Hanun filius Seleph sextus mensuram alteram. Post eum
restauravit Mosollam filius Barachiae contra cellam suam. 31 Post eum
restauravit Melchias de aurificibus usque ad domum oblatorum et
mercatorum, contra portam Iudicialem, et usque ad cenaculum anguli; 32
et inter cenaculum anguli et portam Gregis restauraverunt aurifices et
negotiatores. 33 Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod
aedificaremus murum, iratus est et indignatus est nimis et subsannavit
Iudaeos 34 et dixit coram fratribus suis et optimatibus Samariae:
Quid Iudaei faciunt imbecilles? Num hoc conceditur eis? Num, quia
sacrificant, complebunt in una die? Numquid vivificare poterunt lapides de
acervis pulveris, qui combusti sunt? . 35 Sed et Thobias Ammanites,
qui erat ad latus eius, ait: Sine aedificare; si ascenderit vulpes,
diruet murum eorum lapideum . 36 Audi, Deus noster, quia facti sumus
irrisio! Converte contumeliam eorum super caput eorum et da eos in
irrisionem in terra captivitatis! 37 Ne operias iniquitatem eorum, et
peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia offenderunt te coram
aedificantibus. 38 Itaque aedificavimus murum, et compositus est totus
murus usque ad partem dimidiam, et populus dabat cor suum, ut
operaretur.
4 1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes
et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et
quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; 2 et
conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et
facerent confusionem. 3 Et oravimus Deum nostrum et posuimus custodiam
die ac nocte contra eos. 4 Dixit autem Iudas: Debilitata est
fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare
murum . 5 Et dixerunt hostes nostri: Nesciant et ignorent, donec
veniamus in medium eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus
. 6 Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et
dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos,
7 statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et
ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et
arcubus suis. 8 Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et
magistratus et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum;
Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris,
filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris
. 9 Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse
nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum,
unusquisque ad opus suum. 10 Et factum est a die illa, media pars
iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus
et loricas, et principes post omnem domum Iudae. 11 Aedificantium in
muro et portantium onera et imponentium, una manu sua faciebat opus et
altera tenebat gladium; 12 aedificantium enim unusquisque gladio erat
accinctus renes, et sic aedificabant; et, qui clangebat bucina, iuxta me.
13 Et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi:
Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab
altero; 14 in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc
concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis . 15 Et sic nos
fecimus opus, et media pars nostrum tenebat lanceas ab ascensu aurorae,
donec egrediantur astra. 16 In tempore quoque illo dixi populo:
Unusquisque cum puero suo pernoctet in medio Ierusalem; et erit nobis
custodia per noctem, et opus per diem . 17 Ego autem et fratres mei
et pueri mei et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta
nostra; unusquisque tenebat gladium in dextera sua.
5 1 Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus
fratres suos Iudaeos. 2 Et erant qui dicerent: Filios nostros et
filias nostras pignoravimus, ut acciperemus frumentum et comederemus et
viveremus! . 3 Et erant qui dicerent: Agros nostros et vineas et
domos nostras opposuimus, ut acciperemus frumentum in fame! . 4 Et
alii dicebant: Mutuo sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris
nostris et vineis nostris. 5 Et nunc sicut caro fratrum nostrorum sic
caro nostra est, et sicut filii eorum ita et filii nostri; ecce nos
subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus
nostris quaedam iam in servitute subiugatae sunt, nec habemus unde possint
redimi, quia agros nostros et vineas nostras alii possident . 6 Et
iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba haec. 7
Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi
eis: Usuras singuli a fratribus vestris exigitis! . Et congregavi
adversum eos contionem magnam 8 et dixi eis: Nos, ut scitis,
redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum
possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut
vendentur nobis? . Et siluerunt nec invenerunt quid responderent. 9
Dixique ad eos: Non est bona res, quam facitis. Quare non in timore Dei
nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris? 10
Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et
frumentum; non repetamus usuras istas. 11 Reddite eis hodie agros suos
et vineas suas et oliveta sua et domos suas et centesimam pecuniae
frumenti vini et olei, quam exigere soletis ab eis . 12 Et dixerunt:
Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris . Et
vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat.
13 Insuper excussi sinum meum et dixi: Sic excutiat Deus omnem
virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis;
sic excutiatur et vacuus fiat! . Et dixit universa multitudo: Amen! .
Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum. 14 A die
autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno
vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos
duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non
comedimus. 15 Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt
populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta;
sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter
timorem Dei, 16 quin potius in opere muri restauravi et agrum non emi;
et omnes pueri mei congregati ad opus erant. 17 Iudaei quoque et
magistratus, centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de
gentibus, quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant. 18
Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi,
exceptis volatilibus; et inter dies decem vina diversa multa. Insuper et
annonas ducatus mei non quaesivi; gravis enim erat servitus populi
huius. 19 Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci
populo huic.
6 1 Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem
Arabs et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset
in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non
posueram in portis 2 miserunt Sanaballat et Gosem ad me dicentes:
Veni, et conveniamus in Cephirim in campo Ono . Ipsi autem cogitabant, ut
facerent mihi malum. 3 Misi ergo ad eos nuntios dicens: Opus grande
ego facio et non possum descendere; cur cessare oportet opus, si desistero
et descendero ad vos? . 4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc
per quattuor vices, et respondi eis iuxta sermonem priorem. 5 Et misit
ad me Sanaballat iuxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistulam
non obsignatam habebat in manu sua, in qua erat scriptum: 6 In
gentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis
rebellare, et propterea aedifices murum et levare te velis super eos
regem; iuxta hanc vocem 7 et prophetas posueris, qui praedicent de te
in Ierusalem dicentes: Rex in Iudaea est!. Nunc autem auditurus est rex
verba haec; idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter . 8 Et
misi ad eum dicens: Non est factum secundum verba haec, quae tu
loqueris; de corde enim tuo tu componis haec . 9 Omnes enim hi
terrebant nos cogitantes: Fatigabuntur manus eorum ab opere, et non
complebitur . Quam ob causam magis confortavi manus meas. 10 Et
ingressus sum domum Semeiae filii Dalaiae filii Meetabel, ubi erat
detentus. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei, in medio templi, et
claudamus portas aedis, quia venturi sunt, ut interficiant te; utique
nocte venturi sunt ad occidendum te. 11 Et dixi: Num quisquam
similis mei fugit? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet? Non
ingrediar . 12 Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi
vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant
eum. 13 Acceperat enim pretium, ut territus sic agerem et peccarem, et
haberent malum, quod exprobrarent mihi. 14 Memento, Deus meus, Thobiae
et Sanaballat iuxta opera eorum talia, sed et Noadiae prophetae et
ceterorum prophetarum, qui terrebant me! 15 Completus est autem murus
vicesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. 16 Factum
est ergo, cum audissent omnes inimici nostri, et vidissent universae
gentes, quae erant in circuitu nostro, ut conciderent intra semetipsos et
scirent quod a Deo factum esset opus hoc. 17 Sed et in diebus illis,
multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur ad Thobiam, et a Thobia
veniebant ad eos. 18 Multi enim in Iudaea coniurationem fecerunt cum
eo, quia gener erat Secheniae filii Area, et Iohanan filius eius acceperat
filiam Mosollam filii Barachiae. 19 Sed et laudabant eum coram me et
verba mea nuntiabant ei; et Thobias mittebat epistulas, ut terreret
me.
7 1 Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et
recen sui ianitores et cantores et Levitas, 2 praeposui Hanani fratrem
meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem ipse enim quasi vir
verax et timens Deum plus ceteris videbatur 3 et dixi eis: Non
aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor
permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de
habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra
domum suam . 4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus
parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae. 5 Deus autem
meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus,
ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum,
et inventum est scriptum in eo: 6 Isti filii provinciae, qui
ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor
rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in
civitatem suam. 7 Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias,
Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai,
Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel: 8 filii Pharos duo
milia centum septuaginta duo; 9 filii Saphatia trecenti septuaginta
duo; 10 filii Area sescenti quinquaginta duo; 11 filii
Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et
octo; 12 filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor; 13 filii
Zethua octingenti quadraginta quinque; 14 filii Zachai septingenti
sexaginta; 15 filii Bennui sescenti quadraginta octo; 16 filii
Bebai sescenti viginti octo; 17 filii Azgad duo milia trecenti viginti
duo; 18 filii Adonicam sescenti sexaginta septem; 19 filii Beguai
duo milia sexaginta septem; 20 filii Adin sescenti quinquaginta
quinque; 21 filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo; 22
filii Hasum trecenti viginti octo; 23 filii Besai trecenti viginti
quattuor; 24 filii Hareph centum duodecim; 25 filii Gabaon
nonaginta quinque; 26 filii Bethlehem et Netopha centum octoginta
octo; 27 viri Anathoth centum viginti octo; 28 viri Bethazmaveth
quadraginta duo; 29 viri Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti
quadraginta tres; 30 viri Rama et Gabaa sescenti viginti unus; 31
viri Machmas centum viginti duo; 32 viri Bethel et Hai centum viginti
tres; 33 viri Nabo alterius quinquaginta duo; 34 viri Elam
alterius mille ducenti quinquaginta quattuor; 35 filii Harim trecenti
viginti; 36 filii Iericho trecenti quadraginta quinque; 37 filii
Lod, Hadid et Ono septingenti viginti unus; 38 filii Senaa tria milia
nongenti triginta. 39 Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti
septuaginta tres; 40 filii Emmer mille quinquaginta duo; 41 filii
Phassur mille ducenti quadraginta septem; 42 filii Harim mille decem
et septem. 43 Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et
Odoviae, septuaginta quattuor. 44 Cantores: filii Asaph centum
quadraginta octo. 45 Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon,
filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo. 46
Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth, 47 filii Ceros,
filii Siaa, filii Phadon, 48 filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
49 filii Hanan, filii Giddel, filii Gaher, 50 filii Raaia, filii
Rasin, filii Necoda, 51 filii Gazam, filii Oza, filii Phasea, 52
filii Besai, filii Meunitarum, filii Nephusorum, 53 filii Bacbuc,
filii Hacupha, filii Harhur, 54 filii Basluth, filii Mahida, filii
Harsa, 55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, 56 filii Nasia,
filii Hatipha. 57 Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii
Sophereth, filii Pheruda, 58 filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel,
59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii
Amon. 60 Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta
duo. 61 Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub,
Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen
suum, utrum ex Israel essent: 62 filii Dalaia, filii Thobia, filii
Necoda sescenti quadraginta duo. 63 Et de sacerdotibus: filii Hobia,
filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis
uxorem et vocatus est nomine eorum. 64 Hi quaesierunt tabulas
genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio; 65
dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii,
donec staret sacerdos pro Urim et Tummim. 66 Omnis multitudo simul
quadraginta duo milia trecenti sexaginta, 67 absque servis et ancillis
eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et
cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque. 68 Equi eorum
septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque, 69
cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti
viginti. 70 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus:
praepositus dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta,
tunicas sacerdotales quingentas triginta; 71 et de principibus
familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et
argenti minas duo milia ducentas. 72 Et quod dedit reliquus populus,
auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas
sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et
Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et
omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis. Et venerat mensis
septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.
8 1 Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam,
quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret
librum legis Moysi, quam praece perat Dominus Israeli. 2 Attulit ergo
Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque,
qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. 3 Et legit in
eo in platea, quae erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem
in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et
aures omnis populi erant erectae ad librum legis. 4 Stetit autem Esdras
scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant; et steterunt iuxta eum
Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia et Maasia ad dexteram eius,
et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum et Hasbadana, Zacharia
et Mosollam. 5 Et aperuit Esdras librum coram omni populo super
universum quippe populum eminebat et, cum aperuisset eum, stetit omnis
populus. 6 Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis
populus: Amen, amen , elevans manus suas. Et incurvati sunt et
adoraverunt Deum proni in terram. 7 Porro Iesua et Bani et Serebia,
Iamin, Accub, Sabethai, Hodia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabad, Hanan,
Phalaia et Levitae erudiebant populum in lege; populus autem stabat in
gradu suo. 8 Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt
sensum et explicaverunt lectionem. 9 Dixit autem Nehemias, ipse est
praepositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitae instruentes populum
universo populo: Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite
lugere et nolite flere . Flebat enim omnis populus, cum audiret verba
legis. 10 Et dixit eis: Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et
mittite partes his, qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini
nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo
vestra . 11 Levitae autem silentium faciebant in omni populo
dicentes: Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere . 12
Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet et mitteret partes et
faceret laetitiam magnam, quia intellexerant verba, quae docuerat
eos. 13 Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi
populi, sacerdotes et Levitae ad Esdram scribam, ut intellegerent verba
legis. 14 Et invenerunt scriptum in lege, quam praecepit Dominus per
Moysen, ut habitent filii Israel in tabernaculis in die sollemni mense
septimo 15 et ut praedicent et divulgent vocem in universis urbibus
suis et in Ierusalem dicentes: Egredimini in montem et afferte frondes
olivae et frondes oleastri, frondes myrti et ramos palmarum et frondes
ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est . 16 Et
egressus est populus, et attulerunt feceruntque sibi tabernacula,
unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in
platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim. 17 Fecit ergo
universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et
habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun
taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis.
18 Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque
ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die
octavo conventum iuxta ordinationem.
9 1 In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii
Is rael in ieiunio et in saccis, et humus super eos. 2 Et separatum
est semen filiorum Israel ab omni alienigena; et steterunt et
confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum. 3 Et
consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui per
quartam partem diei; et per quartam partem confitebantur et adorabant
Dominum Deum suum. 4 Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iesua et
Bani et Cadmihel, Sebania, Bunni, Serebia, Bani et Chanani et clamaverunt
voce magna ad Dominum Deum suum. 5 Et dixerunt Levitae Iesua et
Cadmihel, Bani, Hasabneia, Serebia, Hodia, Sebania, Phethahia:
Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab aetemo usque in
aeternum, et benedicant nomini gloriae tuae excelso super omnem
benedictionem et laudem. 6 Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti caelum
et caelum caelorum et omnem exercitum eorum, terram et universa,
quae in ea sunt, maria et omnia, quae in eis sunt; et tu vivificas
omnia haec, et exercitus caeli te adorat. 7 Tu ipse, Domine Deus,
qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldaeorum et posuisti
nomen eius Abraham. 8 Et invenisti cor eius fidele coram te et
percussisti cum eo foedus, ut dares terram Chananaei, Hetthaei et
Amorraei et Pherezaei et Iebusaei et Gergesaei, nempe ut dares
semini eius; et implesti verba tua, quoniam iustus es. 9 Et
vidisti afflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum
audisti iuxta mare Rubrum. 10 Et dedisti signa atque portenta in
pharaone et in universis servis eius et in omni populo terrae
illius; cognovisti enim quia superbe egerant contra eos, et fecisti
tibi nomen, sicut et in hac die. 11 Et mare divisisti ante eos, et
transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum
proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas. 12 Et in
columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per
noctem, ut illuminaret eis viam, per quam ingrediebantur. 13 Ad
montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo; et
dedisti eis iudicia recta et legem rectam, mandata et praecepta
bona. 14 Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et praecepta
et mandata et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui. 15
Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra
eduxisti eis in siti eorum; et dixisti eis, ut ingrederentur et
possiderent terram, super quam levasti manum tuam, ut traderes
eis. 16 Ipsi vero patres nostri superbe egerunt et induraverunt
cervices suas et non audierunt mandata tua. 17 Et noluerunt
audire et non sunt recordati mirabilium tuorum, quae feceras eis, et
induraverunt cervices suas et posuerunt caput suum, ut reverterentur
ad servitutem suam in Aegyptum. Tu autem Deus propitius, clemens et
misericors, longanimis et multae miserationis, non dereliquisti
eos. 18 Et quidem, cum fecissent sibi vitulum conflatilem et
dixissent: Iste est Deus tuus, qui eduxit te de
Aegypto feceruntque blasphemias magnas; 19 tu autem in
misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna
nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et
columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod
ingrederentur. 20 Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret
eos, et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis
in siti eorum. 21 Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque
eis defuit; vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non
intumuerunt. 22 Et dedisti eis regna et populos et partitus es eis
sortes; et possederunt terram Sehon et terram regis Hesebon et
terram Og regis Basan. 23 Et multiplicasti filios eorum sicut stellas
caeli; et adduxisti eos ad terram, de qua dixeras patribus eorum, ut
ingrederentur et possiderent. 24 Et venerunt filii et possederunt
terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos; et
dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terrae, ut
facerent eis, sicut placebat illis. 25 Ceperunt itaque urbes munitas et
humum pinguem; et possederunt domos plenas cunctis bonis, cisternas
ab aliis fabricatas, vineas et oliveta et ligna pomifera multa. Et
comederunt et saturati sunt et impinguati sunt et delectati sunt in
bonitate tua magna. 26 Vexaverunt autem te et rebellaverunt contra
te et proiecerunt legem tuam post terga sua; et prophetas tuos
occiderunt, qui contestabantur eos, ut reverterentur ad
te; feceruntque blasphemias grandes. 27 Et dedisti eos in manu
hostium suorum, et afflixerunt eos; et in tempore tribulationis suae
clamaverunt ad te, et tu de caelo audisti et secundum miserationes
tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos da manu hostium
suorum. 28 Cumque requievissent, reversi sunt, ut facerent malum in
conspectu tuo; et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et
dominati sunt eis. Conversique sunt et clamaverunt ad te; tu autem
de caelo exaudisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis
vicibus. 29 Et contestatus es eos, ut reduceres eos ad legem
tuam; ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in
iudicia tua peccaverunt, quae si fecerit homo, vivet in eis, et dederunt
umerum rebellem et cervicem suam induraverunt nec audierunt. 30 Et
pepercisti eis annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per
manum prophetarum tuorum, et non audierunt; et tradidisti eos in manu
populorum terrarum. 31 In misericordiis autem tuis plurimis non
fecisti eos in consumptionem nec dereliquisti eos; quoniam Deus
misericors et clemens es tu. 32 Nunc itaque, Deus noster magne, fortis
et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne parvipendas
omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros et principes
nostros et sacerdotes nostros et prophetas nostros et patres nostros
et omnem populum tuum a diebus regum Assyriae usque in diem hanc. 33
Et tu iustus es in omnibus, quae venerunt super nos, quia recte
fecisti, nos autem impie egimus. 34 Reges nostri, principes nostri,
sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non
attenderunt mandata tua et testimonia tua, quae testificatus es in
eis. 35 Et ipsi in regnis suis et in bonitate tua multa, quam dederas
eis, et in terra latissima et pingui, quam tradideras in conspectu
eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt a studiis suis
pessimis. 36 Ecce nos ipsi hodie servi sumus; et in terra, quam
dedisti patribus nostris, ut comederent fructum eius et bona eius, nos
ipsi servi sumus. 37 Et fruges eius multiplicantur regibus, quos
posuisti super nos propter peccata nostra, et corporibus nostris
dominantur et iumentis nostris secundum voluntatem suam, et in
tribulatione magna sumus .
10 1 Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et
scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri et sacerdotes
nostri . 2 Signatores autem fuerunt: Nehemias praepositus, filius
Hachaliae, et Sedecias, 3 Saraias, Azarias, Ieremias, 4 Phassur,
Amarias, Melchias, 5 Hattus, Sebania, Melluch, 6 Harim, Meremoth,
Abdias, 7 Daniel, Genthon, Baruch, 8 Mosollam, Abia, Miamin, 9
Maazia, Belgai, Semeia; hi sacerdotes. 10 Porro Levitae: Iesua filius
Azaniae, Bennui de filiis Henadad, Cadmihel 11 et fratres eorum
Sebania, Hodia, Celita, Phalaia, Hanan, 12 Micha, Rohob, Hasabia,
13 Zacchur, Serebia, Sebania, 14 Hodia, Bani, Baninu. 15 Capita
populi: Pharos, Phahathmoab, Elam, Zethua, Bani, 16 Bunni, Azgad,
Bebai, 17 Adonia, Beguai, Adin, 18 Ater, Ezechia, Azur, 19
Hodia, Hasum, Besai, 20 Hareph, Anathoth, Nebai, 21 Megphias,
Mosollam, Hezir, 22 Mesezabel, Sadoc, Ieddua, 23 Pheltia, Hanan,
Anaia, 24 Osee, Hanania, Hassub, 25 Alohes, Phalea, Sobec, 26
Rehum, Hasabna, Maasia, 27 Ahia, Hanan, Anan, 28 Melluch, Harim,
Baana. 29 Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, ianitores et
cantores, oblati et omnes, qui se separaverunt de populis terrarum ad
legem Dei, uxores eorum, filii eorum et filiae eorum, omnes, qui poterant
sapere, 30 adhaeserunt fratribus suis optimatibus pollicentes et
iurantes, ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei,
et ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri et
iudicia eius et praecepta eius, 31 et ut non daremus filias nostras
populo terrae et filias eorum non acciperemus filiis nostris. 32 Et si
populi terrae importaverint venalia et omnia cibaria per diem sabbati, ut
vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato; et
dimittemus annum septimum et omnem exactionem. 33 Et statuimus super
nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei
nostri, 34 ad panes propositionis et ad oblationem sempiternam et in
holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus et in
sanctificata et in sacrificium pro peccato, ut expietur pro Israel, et in
omnem usum domus Dei nostri. 35 Sortes ergo misimus super oblationem
lignorum inter sacerdotes et Levitas et populum, ut inferrentur in domum
Dei nostri per domos patrum nostrorum, in temporibus constitutis ab anno
in annum, ut arderent super altare domini Dei nostri, sicut scriptum est
in lege; 36 et ut afferremus primogenita terrae nostrae et primitiva
universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini, 37 et
primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in
lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut afferrentur in
domum Dei nostri sacerdotibus, qui ministrant in domo Dei nostri; 38
et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni,
vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei
nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas
accipient ex omnibus civitatibus agriculturae nostrae. 39 Erit autem
sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum colligendis, et
Levitae offerent decimam partem decimae in domo Dei nostri ad
gazophylacium thesauri. 40 Ad gazophylacium enim deportabunt filii
Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa
sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et
non dimittemus domum Dei nostri.
11 1 Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua
vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum
in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. 2
Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut
habitarent in Ierusalem. 3 Hi sunt itaque principes provinciae, qui
habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudae. Habitavit autem
unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes,
Levitae, oblati et filii servorum Salomonis. 4 Et in Ierusalem
habitaverunt de filiis Iudae et de filiis Beniamin. De filiis Iudae:
Athaias filius Oziam filii Zachariae filii Amariae filii Saphatiae filii
Malaleel, de filiis Phares; 5 et Maasia filius Baruch filius Cholhoza
filius Hazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariae filius
Silonitis. 6 Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem,
quadringenti sexaginta octo viri fortes. 7 Hi sunt autem filii
Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia
filius Maasia filius Etheel filius Iesaia; 8 et fratres eius viri
fortes, nongenti viginti octo. 9 Et Ioel filius Zechri praepositus
eorum, et Iudas filius Asana super civitatem secundus. 10 Et de
sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius 11 Saraia filius Helciae
filius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus
Dei; 12 et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti
duo. Et Adaia filius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariae
filius Phassur filius Melchiae; 13 et fratres eius principes
familiarum ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi
filius Mosollamoth filius Emmer; 14 et fratres eorum potentes nimis,
centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis. 15 Et de
Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filius Bunni;
16 et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus in
domo Dei, de principibus Levitarum; 17 et Matthania filius Micha
filius Zebedaei filius Asaph magister chori incohabat orationem; et
Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal
filius Idithun. 18 Omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta
quattuor. 19 Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui
custodiebant ostia, centum septuaginta duo. 20 Et reliqui ex Israel
sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iudae, unusquisque in
possessione sua. 21 Et oblati habitabant in Ophel; et Siha et Gaspha
super oblatos. 22 Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani
filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores
in ministerio domus Dei. 23 Praeceptum quippe regis super eos erat, et
ordo in cantoribus per dies singulos. 24 Et Phethahia filius Mesezabel
de filiis Zara filii Iudae, legatus regis in omni negotio populi. 25 Et
in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt in
Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et
in viculis eius 26 et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth 27
et in Asarsual et in Bersabee et in pagis eius 28 et in Siceleg et in
Mochona et in pagis eius 29 et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth,
30 Zanoa, Odollam et in villis earum, Lachis et regionibus eius et
Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabee usque ad vallem
Ennom. 31 Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et
pagis eius, 32 Anathoth, Nob, Anania, 33 Asor, Rama, Getthaim,
34 Hadid, Seboim et Neballat, 35 Lod et Ono et valle Artificum.
36 Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.
12 1 Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum
Zorobabel filio Salathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras, 2
Amaria, Melluch, Hattus, 3 Sechenias, Rehum, Meremoth, 4 Addo,
Genthon, Abia, 5 Miamin, Maadia, Belga, 6 Semeia et Ioiarib,
Iedaia, 7 Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principes sacerdotum et
fratrum eorum in diebus Iesua. 8 Porro Levitae: Iesua, Bennui,
Cadmihel, Serebia, Iuda, Matthanias, super hymnos ipse et fratres eius;
9 et Becbecia atque Hanni fratres eorum coram eis per vices suas.
10 Iesua autem genuit Ioachim, et Ioachim genuit Eliasib, et Eliasib
genuit Ioiada, 11 et Ioiada genuit Ionathan, et Ionathan genuit
Ieddua. 12 In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes
familiarum: Saraiae Maraia, Ieremiae Hanania, 13 Esdrae Mosollam,
Amariae Iohanan, 14 Milicho Ionathan, Sebaniae Ioseph, 15 Harim
Edna, Meraioth Helci, 16 Adaiae Zacharia, Genthon Mosollam, 17
Abiae Zechri, Miamin Maadiae Phelti, 18 Belgae Sammua, Semeiae
Ionathan, 19 Ioiarib Matthanai, Iedaiae Ozi, 20 Sellai Celai, Amoc
Heber, 21 Helciae Hasabia, Iedaiae Nathanael. 22 Levitae in diebus
Eliasib et Ioiada et Iohanan et Ieddua scripti principes familiarum et
sacerdotes usque ad regnurn Darii Persae. 23 Filii Levi principes
familiarum scripti in libro Chronicorum usque ad dies Ionathan filii
Eliasib. 24 Et principes Levitarum Hasabia, Serebia, Iesua, Bennui et
Cadmihel et fratres eorum coram eis, ut laudarent et confiterentur iuxta
praeceptum David viri Dei per vices suas; 25 Matthania et Becbecia,
Abdia, Mosollam, Telmon, Accub ianitores ad custodiam horreorum iuxta
portas. 26 Hi in diebus Ioachim filii Iesua filii Iosedec et in diebus
Nehemiae ducis et Esdrae sacerdotis scribaeque. 27 In dedicatione autem
muri Ierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis, ut adducerent
eos in Ierusalem et facerent dedicationem in laetitia, in actione
gratiarum et cantico et cymbalis, psalteriis et citharis. 28
Congregati sunt autem cantores de campestribus circa Ierusalem et de
villis Netophathitarum 29 et de Bethgalgala et de regionibus Gabaa et
Azmaveth, quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu
Ierusalem. 30 Et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt
populum et portas et murum. 31 Ascendere autem feci principes Iudae
super murum et statui duos magnos choros laudantium, quorum unus ivit ad
dexteram super murum ad portam Sterquilinii. 32 Et ivit post eos
Osaias et media pars principum Iudae 33 et Azarias, Esdras et
Mosollam, 34 Iudas et Beniamin et Semeia et Ieremias. 35 Et de
sacerdotibus cum tubis et Zacharias filius Ionathan filius Semeiae filius
Matthaniae filius Michaiae filius Zacchur filius Asaph; 36 et fratres
eius Semeia et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iudas et
Hanani cum musicis David viri Dei; et Esdras scriba ante eos et in porta
Fontis. 37 Processerunt per gradus civitatis David in ascensu muri
super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem. 38 Et chorus
secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media
pars populi super murum et super turrim Furnorum et usque ad murum
latissimum 39 et super portam Ephraim et super portam Antiquam et
super portam Piscium et turrim Hananeel et turrim Meah et usque ad portam
Gregis; et steterunt in porta Custodiae. 40 Steteruntque duo chori
laudantium in domo Dei, et ego et dimidia pars magistratuum mecum. 41
Et sacerdotes Eliachim, Maasia, Miamin, Michaia, Elioenai, Zacharia,
Hanania in tubis; 42 et Maasia et Semeia et Eleazar et Ozi et Iohanan
et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Izrahia
praepositus. 43 Et obtulerunt in die illa sacrificia magna et laetati
sunt; Deus enim laetificaverat eos laetitia magna; sed et uxores eorum et
liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Ierusalem procul. 44
Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad
libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris
civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus
est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt 45 et servierunt
in ministerio Dei sui et in ministerio purificationis simul cum cantoribus
et ianitoribus iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius; 46 quia
in diebus David et Asaph ab exordio erant catervae cantorum et carmina
laudis et actionis gratiarum Deo. 47 Et omnis Israel in diebus
Zorobabel et in diebus Nehemiae dabant partes cantoribus et ianitoribus
per dies singulos partem suam et partes consecrabant Levitis, et Levitae
consecrabant filiis Aaron.
13 1 In die autem illo lectum est in volumine Moysi, audiente
populo, et inventum est scriptum in eo quod non debeant introire Ammonites
et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum, 2 eo quod non
occurrerint filiis Israel cum pane et aqua et conduxerint adversum eos
Balaam ad maledicendum eis, et convertit Deus noster maledictionem in
benedictionem. 3 Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt
omnem promiscuum ab Israel. 4 Ante hoc autem erat Eliasib sacerdos, qui
fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Thobiae;
5 fecerat ei gazophylacium grande, ubi antea reponebant munera et tus
et vasa et decimam frumenti, vini et olei, partes Levitarum et cantorum et
ianitorum et tributa sacerdotum. 6 In omnibus autem his non fui in
Ierusalem, quia anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad
regem et in fine dierum rogavi, ut abirem a rege, 7 et veni in
Ierusalem. Et intellexi malum, quod fecerat Eliasib Thobiae: fecerat enim
ei thesaurum in vestibulis domus Dei. 8 Et malum mihi visum est valde,
et proieci vasa domus Thobiae foras de gazophylacio; 9 praecepique, et
emundaverunt gazophylacia, et rettuli ibi vasa domus Dei, oblationem et
tus. 10 Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datae, et
fugisset unusquisque in campum suum de Levitis et cantoribus, qui
ministrabant. 11 Et egi causam adversus magistratus et dixi: Quare
dereliquimus domum Dei? . Et congregavi eos et feci stare in stationibus
suis. 12 Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti, vini et olei in
horrea. 13 Et constitui super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc
scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Hanan filium Zacchur, filium
Matthaniae, quoniam fideles comprobati sunt; et ipsi curam habebant
distribuendi partes fratribus suis. 14 Memento mei, Deus meus, pro
hoc; et ne deleas opera mea bona, quae feci in domo Dei mei et in
ministeriis eius! 15 In diebus illis vidi in Iuda calcantes torcularia
in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et
ficus et omne onus et inferentes in Ierusalem die sabbati; et contestatus
sum, quando vendebant cibaria. 16 Et ibi Tyrii habitaverunt in ea
inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iudae
in Ierusalem. 17 Et obiurgavi optimates Iudae et dixi eis: Quae est
haec res mala, quam vos facitis, et profanatis diem sabbati? 18
Numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos
omne malum hoc et super civitatem hanc? Et vos additis iracundiam super
Israel profanando sabbatum! . 19 Factum est autem, cum obscuratae
essent portae Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et
praecepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis
constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. 20 Et
manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Ierusalem semel
et bis. 21 Et contestatus sum eos et dixi eis: Quare manetis ex
adverso muri? Si iterum hoc feceritis, manum mittam in vos . Itaque ex
tempore illo non venerunt in sabbato. 22 Dixi quoque Levitis, ut
mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem
sabbati. Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum
multitudinem miserationum tuarum! 23 Sed et in diebus illis vidi
Iudaeos, qui duxerant uxores Azotidas, Ammonitidas et Moabitidas. 24
Et filii eorum ex media parte loquebantur Azotice et nesciebant loqui
Iudaice vel loquebantur iuxta linguam unius vel alterius populi. 25 Et
obiurgavi eos et maledixi et cecidi quosdam ex eis et decalvavi eos; et
adiuravi in Deo, ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent
de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens: 26 Numquid non
in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel? Et certe in gentibus multis
non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus
regem super omnem Israel; et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres
alienigenae. 27 Numquid et vobis obsequentes faciemus omne malum
grande hoc, ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas?
. 28 Unus autem de filiis Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener
erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me. 29 Recordare, Domine Deus
meus, adversum eos, qui polluunt sacerdotium et pactum sacerdotale et
leviticum! 30 Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui
ordines pro sacerdotibus et Levitis, unumquemque in ministerio suo, 31
et pro oblatione lignorum in temporibus constitutis et pro primitiis.
Memento mei, Deus meus, in bonum.
|